monumenta.ch > Beda Venerabilis > 20 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 7, 8
numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur. ' ut ignoscam tibi, quod tam cito isti, obiciam, quod tam cito redisti. Dic, quid dixerit tibi; an nihil cum patre voluit loqui? 'Cavete proditionem'; hoc dixit: 'videte, ne quis nocte insciis custodibus exeat, ne quis ignorante re publica ad hostem perveniat, ne quis ex hostium castris gravis auro revertatur. ' Nihil deest indicio: si quid de proditione quaeritis, imperator vobis dicet; si quid de proditore, legati.